Alte Universitätsstraße 19
55116 Mainz – Germany
Tel.: +49/6131 / 3 93 93 60
Transkription Ausfertigungen Drucke Literatur Inhalt Reichsarchiv (1679-03-29) Theatrum Europaeum (1679-03-29)
1679 III 19_29 Friedensvertrag von Nijmegen
Münster, Schweden |
Seite 9 von 14 | |
Rheni, Bavariæ, Juliaci, Cliviæ et Montium Dux, Notum
Testatumq[ue] facimus Omnibus et singulis quorum interest, aut
quomodolibet interesse poterit. Quod cum occasione belli hujus
quod iam flagrat, motus etiam Nos inter et quondam Reveren-
dissimum ac Illustrissimum Principem, Dominum Christophorum
Bernardum Episcopum Monasteriensem Administratorem
Corbejensem, Burgravium Strombergensem, Sacri Romani Imperij
Principem et Dominum in Borckelo, oborti, à morte Eius, Nos
inter et Reverendissimum ac Illustrissimum Principem Dominum
Ferdinandum Episcopum Monasteriensem et Paderbornen-
sem Burgravium Strombergensem, Sacri Romani Imperij Princi-
pem, Comes in Pÿrmont, et Dominum in Borckelo, adhuc conti-
nuentur, Nosque non solum nihil in optatis magis habeamus,
quam ut pax, cujus spes læta, laudabili Cura et Mediatione
Serenissimi ac Potentissimi Magnae Britanniae Regis affulgere
coepit, Orbi Christiano quantocyus restituatur sed e<t> ut dicti
quoq[ue] armorum motus feliciter componi possint, quicquid
in Nobis est lubenter Conferre velimus; Nos idcirco Nostris
ad pacis Tractatus Neomagi institutis Legatis Extraordinarijs
ac Plenipotentiarijs, Nostro Regniq[ue] Nostri Senatori ac Præsidi
in summo, quod Wismariæ est Tribunali, ut et supremo Legiferi
Ingriæ et Kexholmiæ, Illustri, Nobis sincere fideli Domino Bene-
dicto Oxenstierna, Comiti in Korsholm et Wasa, Libero Baroni
in Mohrbÿ et Lindholm, Domino in Kapuria et Kattila, sicut
et Nostro Consiliario Cancellariæ, Secretario status et Judici
Ordinario territorij Widboensis, Generoso ac Nobili, Nobis sin-
cere fideli Johanni Paulini Oli<w>ekrans4, Domino in Ulffhall
et Hoffmanstorp, specialiter in Mandatis dare voluerimus, ut etiam
pacis Colloquia sive directé sive interven<i>ente opera respective
hinc inde receptorum Mediatorum instituant, cum prænominati
Principis sufficienti mandato ad armorum motus ac Contro-
versias, Nos inter sive separatim sive Coniunctim cum Foederatis
Eius per bonam et firmam pacem Componendas munitis.
4 Auch "Oli<ev>ekrans" möglich.
Seite 9 von 14 |